Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 194

Precedente Successiva

ipsorum artes, nec vincula, quibus aërem copulant, figurantque et
incorporant, et movent. At ipsi corpulentia expediti altius intelligunt
vires, activitates, passibilitates rerum naturalium, atque utuntur
ut libet, quantum Deus permisit. At experientiae innumerae et
auctoritates potissimae comprobant eos tot mirabilia facere, cum et
nos quo ad licet mirabilia quoque efficimus. Pluvias homo potest
facere ex fumis ascendentibus ad tectum Aulae de super nive opertum;
et tonitrua, si miscuerit fumis illis camphoram et sulphur ardens:
Cuius vapores intra alios compressi accenduntur, et erumpunt.
Itidem, spargendo aquam in aërem contra solem in medio lucis
et umbrae; Ventos contrarios aperiendo fenestras, prius tamen
repleta domo: aliaque multa.
Appendix.
~ Num lamiae cum daemonibus corporaliter ambulent, ac conversentur,
dubitatio est magna. S.August. putat eas ungi et stupescere
vaporibus unctionis, cadere, dormire ac somniare se ivisse
movente daemone imaginativam. Quod potest inducendo eos spiritui
motus, quos aer afferre solet in somnis. Sed experientiae multae
ipsum docent, eas ire in corpore, et sensu exteriori, ac a daemonibus
plurima videre; at quo pacto ingrediantur exeantque clausis ianuis
non intelligo; nisi per Diabolum aperiantur. Possunt quoque vere
etiam dormiendo ire, cum multi dormiendo ambulent, multasque
actiones edant, et revertantur ad lectum. Dicunt ab imaginante spiritu
circumduci, bene. Sed nequit fieri absque communione aëris
communis spiritus, quo ad certum iter absque errore reguntur.
Num corpora immutare possit daemon dubitatur. Sed non nisi
imaginationem credo, qua putat quis se videri canem: et interim
corpus eius iacere. Si autem canis a daemone suppositus in negotio
de quo somniat lamia, truncatur, Daemon lamiae corpus truncat in
lecto, ut vere ambulasse in tali figura credatur; et sic experimenta
Grillandi et Spinae declaramus in Metaph.. Multa contingunt ab astutia
quae daemonibus vel angelis tribuuntur. In foro Iulio F. Roccus
cum observasset monachum singulis surgere noctibus ad orationem
coram statua lignea S. Dominici , deposuit statuam ex altari: et induit
se sicut S. Dominicus cum disciplina in manu. Monachus ivit
rogatum. Roccus movebat disciplinam, sed parum quasi minitando:
Monachus caepit pavere; Roccus se movit, monachus fugit, Roccus
insequitur; monachus cadit exanimis, Roccus reddita statua ad locum
suum, accurit [accurrit] cum aliis monachis, et erigebant eum, qui nunquam
loqui potuit et capilli omnes albi facti sunt, calore introrsus
redeunte, ac debilitato; mortuus est sine voce post paucos dies; Hoc

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche